Timotheus
ch. 1
Timoth.1.1
Timotheus, Cononis filius, Atheniensis. hic a
patre acceptam gloriam multis auxit virtutibus: fuit
enim disertus, impiger, laboriosus, rei militaris peritus neque minus civitatis regendae.
Timoth.1.2
multa huius sunt
praeclare facta, sed haec maxime illustria. Olynthios
et Byzantios bello subegit. Samum cepit: in quo oppido oppugnando superiore bello Athenienses mille et
ducenta talenta consumpserant, id ille sine ulla publica
impensa populo restituit. adversus Cotum bella gessit
ab eoque [mille et] ducenta talenta praedae in publicum rettulit.
Timoth.1.3
Cyzicum obsidione liberavit. Ariobarzani
simul cum Agesilao auxilio profectus est, a quo cum
Laco pecuniam numeratam accepisset, ille cives suos
agro atque urbibus augeri maluit quam id sumere,
cuius partem domum suam quisque ferre posset. itaque accepit Crithoten et Sestum.
ch. 2
Timoth.2.1
Idem classi praefectus circumvehens Peloponnesum, Laconicen populatus, classem eorum fugavit
Corcyram sub imperium Atheniensium redegit sociosque dein adiunxit Epirotas, Athamanas, Chaonas
omnesque eas gentes, quae mare illud adiacent.
Timoth.2.2
quo facto Lacedaemonii de diutina contentione destiterunt et
sua sponte Atheniensibus imperii maritimi principatum
concesserunt, pacemque iis legibus constituerunt, ut
Athenienses mari duces essent. quae victoria tantae
fuit Atticis laetitiae, ut tum primum arae Paci publice
sint factae eique deae pulvinar sit institutum.
Timoth.2.3
cuius laudis ut memoria maneret, Timotheo publice statuam
in foro posuerunt. qui honos huic uni ante id tempus
contigit, ut, cum patri populus statuam posuisset,
filio quoque daret. sic iuxta posita recens filii veterem patria renovavit memoriam.
ch. 3
Timoth.3.1
Hic cum esset magno natu et magistratus gerere
desisset, bello Athenienses undique premi sunt coepti.
defecerat Samus, descierat Hellespontus, Philippus iam
tum valens multa moliebatur: cui oppositus Chares
cum esset, non satis in eo praesidii putabatur.
Timoth.3.2
fit Menestheus praetor, filius Iphicratis, gener Timothei,
et ut ad bellum proficiscatur decernitur. huic in consilium dantur viri duo usu sapientiaque praestantes
[quorum consilio uteretur], pater et socer, quod in
his tanta erat auctoritas, ut magna spes esset per
eos amissa posse recuperari.
Timoth.3.3
ii cum Samum profecti
essent et eodem Chares illorum adventu cognito cum
suis copiis proficisceretur, ne quid absente se gestum
videretur, accidit, cum ad insulam appropinquarent,
ut magna tempestas oreretur: quam evitare duo veteres imperatores utile arbitrati suam classem suppresserunt.
Timoth.3.4
at ille temeraria usus ratione non cessit
maiorum natu auctoritati, velut in sua manu esset
fortuna. quo contenderat, pervenit, eodemque ut sequerentur, ad Timotheum et Iphicraten nuntium misit.
hinc male re gesta, compluribus amissis navibus eo,
unde erat profectus, se recepit litterasque Athenas
publice misit, sibi proclive fuisse Samum capere, nisi
a Timotheo et Iphicrate desertus esset.
Timoth.3.5
populus acer,
suspicax ob eamque rem mobilis, adversarius, invidus
(etenim potentia in crimen vocabatur) domum revocat: accusantur proditionis. hoc iudicio damnatur
Timotheus lisque eius aestimatur centum talentis. ille
odio ingratae civitatis exactus Chalcidem se contulit.
ch. 4
Timoth.4.1
Huius post mortem cum populum iudicii sui paeniteret, multae novem partes detraxit et decem talenta
Cononem, filium eius, ad muri quandam partem reficiendam iussit dare. in quo fortunae varietas est animadversa. nam quos avus [Conon] muros ex hostium
praeda patriae restituerat, eosdem nepos cum summa
ignominia familiae ex sua re familiari reficere coactus est.
Timoth.4.2
Timothei autem moderatae sapientisque vitae
cum pleraque possimus proferre testimonia, uno erimus contenti, quod ex eo facile conici poterit, quam
carus suis fuerit. cum Athenis adulescentulus causam
diceret, non solum amici privatique hospites ad eum
defendendum convenerunt, sed etiam in eis Iason,
tyrannus Thessaliae, qui illo tempore fuit omnium
potentissimus.
Timoth.4.3
hic cum in patria sine satellitibus se
tutum non arbitraretur, Athenas sine ullo praesidio
venit tantique hospitem fecit, ut mallet se capitis
periculum adire quam Timotheo de fama dimicanti
deesse. hunc adversus tamen Timotheus postea populi
iussu bellum gessit: patriae enim sanctiora iura quam
hospitii esse duxit.
Timoth.4.4
Haec extrema fuit aetas imperatorum Atheniensium, Iphicratis, Chabriae, Timothei, neque post illorum
obitum quisquam dux in illa urbe fuit dignus memoria.
Timoth.4.5
Venio nunc ad fortissimum virum maximique
consilii omnium barbarorum, exceptis duobus Karthaginiensibus, Hamilcare et Hannibale.
Timoth.4.6
de quo hoc plura
referemus, quod et obscuriora sunt eius gesta pleraque et ea, quae prospere ei cesserunt, non magnitudine copiarum, sed consilii, quo tum omnes superabat,
acciderunt: quorum nisi ratio explicata fuerit, res apparere non poterunt.